Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi
  2. Carrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae,
  3. nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
  4. di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
  5. spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,
  6. qui praeceptorem sancti voluere parentis
  7. esse loco. metuens virgae iam grandis Achilles
  8. cantabat patriis in montibus et cui non tunc
  9. eliceret risum citharoedi cauda magistri;
  10. sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
  11. Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
  12. Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert
  13. quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc
  14. quodcumque est, minus est autem quam rhetoris aera,
  15. discipuli custos praemordet acoenonoetus[*](acoenonoetus PS: acoenonetos U (ἀκοινώνηος refusing to go shares).)
  16. et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
  17. et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam
  18. institor hibernae tegetis niveique cadurci,
  19. dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora
  20. sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet