Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. circumagat madidas a tempestate cohortes.
  2. quantum vis stipulare et protinus accipe: quid[*](quid PFGTU: quod ALO.) do
  3. ut totiens illum pater audiat? haec alii sex
  4. vel plures uno conclamant ore sophistae
  5. et veras agitant lites raptore relicto;
  6. fusa venena silent, malus ingratusque maritus
  7. et quae iam veteres sanant mortaria caecos.
  8. Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt
  9. consilia, et vitae diversum iter ingredietur
  10. ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
  11. summula ne pereat qua vilis tessera venit
  12. frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta
  13. Chrysogonus quanti doceat vel Polio quanti
  14. lautorum pueros: artem scindes[*](scindens PΨ: scindes conj. Iahn, confirmed by Voss.) Theodori
  15. Balnea sescentis et pluris porticus in qua
  16. gestetur dominus quotiens pluit—anne serenum
  17. expectet spargatve luto iumenta recenti?
  18. hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.
  19. parte alia longis Numidarum fulta columnis
  20. surgat et algentem rapiat cenatio solem,