Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
  2. egimus; huius enim stat currus aeneus, alti
  3. quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci
  4. bellatore sedens curvatum hastile minatur
  5. eminus et statua meditatur proelia lusca.
  6. sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
  7. Tongilii, magno cum rhinocerote lavari
  8. qui solet et vexat lutulenta balnea turba,
  9. perque forum iuvenes longo premit assere Maedos
  10. empturus pueros argentum murrina villas;
  11. spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
  12. et tamen est illis hoc utile: purpura vendit
  13. causidicum, vendunt amethystina; convenit illi
  14. et strepitu et facie maioris vivere census,
  15. sed finem inpensae non servat prodiga Roma.
  16. Fidimus eloquio[*]( Instead of fidimus eloquio Ψ has ut redeant veteres.)? Ciceroni nemo ducentos
  17. nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.
  18. respicit haec primum qui litigat, an tibi servi
  19. octo, decem comites, an post te sella, togati
  20. ante pedes, ideo conducta Paulus agebat