Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- nobilis Euryalum aut murmillonem exprimat infans.
- Nupta senatori comitata est Eppia ludum
- ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi,
- prodigia et mores urbis damnante Canopo.
- inmemor illa domus et coniugis atque sororis
- nil patriae indulsit, plorantesque improba natos,
- utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit,
- sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna
- et segmentatis dormisset parvula cunis,
- contempsit pelagus; famam contempserat olim,
- cuius apud molles minima est iactura cathedras.
- Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem
- pertulit Ionium constanti pectore, quamvis
- mutandum totiens esset mare. iusta pericli
- si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur
- pectore nec tremulis possunt insistere plantis:
- fortem animum praestant rebus quas turpiter audent,
- si iubeat coniunx, durum est conscendere navem;
- tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer.
- quae moechum sequitur, stomacho valet, illa maritum