Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. totum regis agrum nuda ac tremibunda cruentis
  2. erepet genibus; si candida iusserit Io,
  3. ibit ad Aegypti finem calidaque petitas
  4. a Meroe portabit aquas ut spargat in aede
  5. Isidis, antiquo quae proxima surgit ovili.
  6. credit enim ipsius dominae se voce moneri:
  7. en animam et mentem cum qua di nocte loquantur!
  8. ergo hic praecipuum summumque meretur honorem,
  9. qui grege linigero circumdatus et grege calvo
  10. plangentis populi currit derisor Anubis.
  11. ille petit veniam, quotiens non abstinet uxor
  12. concubitu sacris observandisque diebus
  13. magnaque debetur violato poena cadurco
  14. et movisse caput visa est argentea serpens;
  15. illius lacrimae meditataque murmura praestant
  16. ut veniam culpae non abnuat, ansere magno
  17. scilicet et tenui popano corruptus, Osiris.
  18. Cum dedit ille locum, cophino faenoque relicto
  19. arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,
  20. interpres legum Solymarum et magna sacerdos