Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- provocat ac tollit pendentis praemia coxae;
- ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat:
- palma inter dominas, virtus natalibus aequa,
- nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient
- ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo
- Laomedontiades et Nestoris hirnea possit,
- tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex,
- ac pariter toto repetitus clamor ab antro
- iam fas est, admitte viros. si dormit adulter,
- illa iubet sumpto iuvenem properare cucullo;
- si nihil est, servis incurritur; abstuleris spem
- servorum, veniet conductus aquarius; hic si
- quaeritur et desunt homines, mora nulla per ipsam,
- quo minus imposito clunem summittat asello.
- atque utinam ritus veteres et publica saltem
- his intacta malis agerentur sacra! sed omnes
- noverunt Mauri atque. Indi quae psaltria penem
- maiorem, quam sunt duo Caesaris Anticatones,
- illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,
- intulerit, ubi velari pictura iubetur