Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- haeremus. dic ipsa.olim convenerat, inquit,
- ‘ut faceres tu quod velles, nec non ego possem
- indulgere mihi. clames licet et mare caelo
- confundas, homo sum.’ nihil est audacius illis
- deprensis: iram atque animos a crimine sumunt.
- Unde haec monstra tamen vel quo de fonte, requiris?
- praestabat castas humilis fortuna Latinas
- quondam, nec vitiis contingi parva sinebant
- tecta labor somnique breves et vellere Tusco
- vexatae duraeque manus ac proximus urbi
- Hannibal et stantes Collina turre mariti,
- nunc patimur longae pacis mala, saevior armis
- luxuria incubuit victumque ulciscitur orbem,
- nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quo
- paupertas Romana perit, hinc fluxit ad istos
- et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos
- atque coronatum et petulans madidumque Tarentum
- prima peregrinos obscaena pecunia mores
- intulit, et turpi fregerunt saecula luxu
- divitiae molles, quid enim Venus ebria curat?