Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- intravit calidum veteri centone lupanar
- et cellam vacuam atque suam; tunc nuda papillis
- prostitit auratis titulum mentita Lyciscae
- ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem,
- excepit blanda intrantis atque aera poposcit;
- continueque iacens cunctorum absorbuit ictus.[*]( omitted by PRΨ.)
- mox lenone suas iam dimittente puellas
- tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam
- clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae,
- et lassata viris necdum satiata recessit,
- obscurisque genis turpis fumoque lucernae
- foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
- Hippomanes carmenque loquar coctumque venenum
- privignoque datum? faciunt graviora coactae
- imperio sexus minimumque libidine peccant.
- Optima set quare Censennia teste marito?
- bis quingena dedit: tanti vocat ille pudicam.
- nec pharetris Veneris macer est aut lampade fervet:
- inde faces ardent, veniunt a dote sagittae,
- libertas emitur; coram licet innuat atque