Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem,
  2. instruit ergo focum provincia, sumitur illinc
  3. quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
  4. Virroni muraena datur, quae maxima venit
  5. gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,
  6. dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas,
  7. contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.
  8. vos anguilla manet longae cognata colubrae,
  9. aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse
  10. vernula riparum, pinguis torrente cloaca.
  11. et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.
  12. Ipsi pauca velim, facilem si praebeat aurem.
  13. ‘nemo petit, modicis quae mittebantur amicis