Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- tu tibi liber homo et regis conviva videris:
- captum te nidore suae putat ille culinae;
- nec male coniectat: quis enim tam nudus, ut illum
- bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
- vel nodus tantum et signum de paupere loro?
- spes bene cenandi vos decipit: ‘ecce dabit iam
- semesum leporem atque aliquid de clunibus apri,
- ad nos iam veniet minor altilis.’ inde parato
- intactoque omnes et stricto pane tacetis.
- ille sapit qui te sic utitur, omnia ferre
- si potes, et debes, pulsandum vertice raso
- praebebis quandoque caput, nec dura timebis
- flagra pati, his epulis et tali dignus amico.
- Credo Pudicitiam Saturno rege moratam
- in terris visamque diu, cum frigida parvas
- praeberet spelunca domos ignemque Laremque
- et pecus et dominos communi clauderet umbra,
- silvestrem montana torum cum sterneret uxor
- frondibus et culmo vicinarumque ferarum
- pellibus, haut similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuius