Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.
  2. Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit
  3. poma dari, quorum solo pascaris odore,
  4. qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat,
  5. credere quae possis subrepta sororibus Afris:
  6. tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit
  7. qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli
  8. discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
  9. Forsitan inpensae Virronem parcere credas,
  10. hoc agit ut doleas; nam quae comoedia, mimus
  11. quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,
  12. si nescis, ut per lacrimas effundere bilem
  13. cogaris pressoque diu stridere molari.