Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!
  2. ‘da Trebio, pone ad Trebium. vis, frater, ab ipsis
  3. ilibus?’ o nummi, vobis hunc praestat honorem,
  4. vos estis fratres, dominus tamen et domini rex
  5. si vis tu fieri, nullus tibi parvolus aula
  6. luserit Aeneas nec filia dulcior illo;
  7. iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.
  8. sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres
  9. in gremium patris fundat semel, ipse loquaci
  10. gaudebit nido, viridem thoraca iubebit
  11. adferri minimasque nuces assemque rogatum,
  12. ad mensam quotiens parasitus venerit infans.
  13. Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
  14. boletus domino, set quales Claudius edit
  15. ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.
  16. Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit
  17. poma dari, quorum solo pascaris odore,
  18. qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat,
  19. credere quae possis subrepta sororibus Afris:
  20. tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit