Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cultello, donec peragat dictata magistri
  2. omnia; nec minimo sane discrimine refert,
  3. quo gestu lepores et quo gallina secetur.
  4. duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus
  5. et ponere foris, si quid temptaveris umquam
  6. hiscere, tamquam habeas tria nomina, quando propinat
  7. Virro tibi, sumitve tuis contacta labellis
  8. pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis
  9. perditus, ut dicat regi bibe? plurima sunt quae
  10. non audent homines perfusa dicere laena.
  11. quadringenta tibi si quis deus aut similis dis
  12. et melior fatis donaret homuncio, quantus,
  13. ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!