Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,
  2. ut bona summa putes aliena vivere quadra;
  3. si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas
  4. Caesaris ad mensas nec vilis Gabba tulisset,
  5. quamvis iurato metuam tibi credere testi.
  6. ventre nihil novi frugalius; hoc tamen ipsum
  7. defecisse puta, quod inani sufficit alvo:
  8. nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars
  9. dimidia brevior? tantine iniuria cenae,
  10. tam ieiuna fames, cum possit honestius illic
  11. et tremere et sordes farris mordere canini?
  12. Primo fige loco, quod tu discumbere iussus
  13. mercedem solidam veterum capis officiorum,
  14. fructus amicitiae magnae cibus; inputat hunc rex,
  15. et quamvis rarum tamen inputat. ergo duos post
  16. si libuit menses neglectum adhibere clientem,
  17. tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,
  18. una simus, ait. votorum summa! quid ultra
  19. quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum
  20. debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne