Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. implevitque sinus; nec enim minor haeserat illis
  2. quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem
  3. solibus effundit torrentis ad ostia Ponti
  4. desidia tardos et longo frigore pingues,
  5. destinat hoc monstrum cumbae Unique magister
  6. pontifici summo, quis enim proponere talem
  7. aut emere auderet, cum plena et litora multo
  8. delatore forent? dispersi protinus algae
  9. inquisitores agerent cum remige nudo
  10. non dubitaturi fugitivum dicere piscem
  11. depastumque diu vivaria Caesaris, inde
  12. elapsum veterem ad dominum debere reverti,
  13. si quid Palfurio, si credimus Armillato,
  14. quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto,
  15. res fisci est, ubicumque natat, donabitur ergo,
  16. ne pereat. Iam letifero cedente pruinis
  17. autumno, iam quartanam sperantibus aegris
  18. stridebat deformis hiems praedamque recentem
  19. servabat, tamen hic properat, velut urgueat Auster,
  20. utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat