Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.
- Nec tamen haec tantum metuas, nam qui spoliet te
- non derit clausis domibus, postquam omnis ubique
- fixa catenatae siluit compago tabernae.
- interdum et ferro subitus grassator agit rem;
- armato quotiens tutae custode tenentur
- et Pomptina palus et Gallinaria pinus,
- sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt
- qua fornace graves, qua non incude catenae?
- maximus in vinclis ferri modus, ut timeas ne
- vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint.
- felices proavorum atavos, felicia dicas
- saecula quae quondam sub regibus atque tribunis
- viderunt uno contentam carcere Romam.
- His alias poteram et pluris subnectere causas;
- sed iumenta vocant et sol inclinat, eundum est;
- nam mihi commota iam dudum mulio virga
- adnuit. ergo vale nostri memor, et quotiens te
- Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
- me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam