Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Hic tunc Vmbricius quando artibus, inquit, ‘honestis
  2. nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
  3. res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras
  4. deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
  5. ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
  6. dum nova canities, dum prima et recta senectus,
  7. dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
  8. porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
  9. cedamus patria, vivant Artorius istic
  10. et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt,