Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex
  2. ornamentum abaci nec non et parvulus infra
  3. cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron,
  4. iamque vetus graecos servabat cista libellos
  5. et divina opici rodebant carmina mures,
  6. nil habuit Codrus, quis enim negat? et tamen illud
  7. perdidit infelix totum nihil, ultimus autem
  8. aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem[*](est PRAO)
  9. nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit.
  10. Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,
  11. pullati proceres, differt vadimonia praetor,
  12. tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem,
  13. ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,
  14. conferat inpensas; hic nuda et candida signa,
  15. hic aliquid praeclarum[*](praeclarum P: Housman conj. praedarum.) Euphranoris et Polycliti,
  16. hic[*](hic conj. by Jahn and confirmed by O and Vind.: haec P Büch.: Housman conj. aera.) Asianorum vetera ornamenta deorum,
  17. hic libros dabit et forulos mediamque Minervam,
  18. hic modium argenti, meliora ac plura reponit
  19. Persicus, orborum lautissimus et merito iam
  20. suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes.