Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- ultimus ardebit quem tegula sola tuetur
- a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae,
- lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex
- ornamentum abaci nec non et parvulus infra
- cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron,
- iamque vetus graecos servabat cista libellos
- et divina opici rodebant carmina mures,
- nil habuit Codrus, quis enim negat? et tamen illud
- perdidit infelix totum nihil, ultimus autem
- aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem[*](est PRAO)
- nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit.
- Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,
- pullati proceres, differt vadimonia praetor,
- tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem,
- ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,
- conferat inpensas; hic nuda et candida signa,
- hic aliquid praeclarum[*](praeclarum P: Housman conj. praedarum.) Euphranoris et Polycliti,
- hic[*](hic conj. by Jahn and confirmed by O and Vind.: haec P Büch.: Housman conj. aera.) Asianorum vetera ornamenta deorum,
- hic libros dabit et forulos mediamque Minervam,
- hic modium argenti, meliora ac plura reponit