Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- qui gentis vitio numquam partitur amicum,
- solus habet, nam cum facilem stillavit in aurem
- exiguum de naturae patriaeque veneno,
- limine summoveor, perierunt tempora longi
- servitii; nusquam minor est iactura clientis.
- Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
- pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
- currere, cum praetor lictorem impellat et ire
- praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis,
- ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
- divitis hic servo claudit latus ingenuorum
- filius; alter enim quantum in legione tribuni
- accipiunt donat Calvinae vel Catienae,
- ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,
- cum tibi vestiti facies scorti placet, haeres
- et dubitas alta Chionen deducere sella,
- da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes
- numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui
- servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:
- protinus ad censum, de moribus ultima fiet