Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. aestuo.’ nudus agas: minus est insania turpis,
  2. en habitum quo te leges ac iura ferentem
  3. vulneribus crudis populus modo victor, et illud
  4. montanum positis audiret vulgus aratris.
  5. quid non proclames, in corpore iudicis ista
  6. si videas? quaero an deceant multicia testem,
  7. acer et indomitus libertatisque magister,
  8. Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
  9. et dabit in plures, sicut grex totus in agris
  10. unius scabie cadit et porrigine[*](prurigine P.) porci
  11. uvaque conspecta livorem ducit ab uva.
  12. Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;
  13. nemo repente fuit turpissimus, accipient te
  14. paulatim qui longa domi redimicula sumunt
  15. frontibus et toto posuere monilia collo,
  16. atque bonam tenerae placant abdomine porcae
  17. et magno cratere deam; sed more sinistro
  18. exagitata procul non intrat femina limen:
  19. solis ara deae maribus patet, ite profanae,
  20. clamatur, nullo gemit hic tibicina cornu.