Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
  2. de nobis post haec tristis sententia fertur?
  3. dat veniam corvis, vexat censura columbas.’
  4. Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
  5. Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid
  6. non facient alii, cum tu multicia sumas,
  7. Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
  8. in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla,
  9. damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
  10. non sumet damnata togam. ‘sed Iulius ardet,
  11. aestuo.’ nudus agas: minus est insania turpis,
  12. en habitum quo te leges ac iura ferentem
  13. vulneribus crudis populus modo victor, et illud
  14. montanum positis audiret vulgus aratris.
  15. quid non proclames, in corpore iudicis ista
  16. si videas? quaero an deceant multicia testem,
  17. acer et indomitus libertatisque magister,
  18. Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
  19. et dabit in plures, sicut grex totus in agris
  20. unius scabie cadit et porrigine[*](prurigine P.) porci