Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
  2. cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam
  3. solveret et patruo similes effunderet offas.
  4. nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
  5. contemnunt Scauros et castigata remordent?
  6. Non tulit ex illis torvum Laronia quendam
  7. clamantem totiens ubi nunc, lex Iulia? dormis? [*](Housman punctuates ubi nunc, lex Iulia, dormis? )
  8. atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae te
  9. moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem,
  10. tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde
  11. haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
  12. quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae,
  13. quod si vexantur leges ac iura[*](ac iuraΨ (see 1. 72): acturae P.), citari
  14. ante omnes debet Scantinia: respice primum
  15. et scrutare viros; faciunt nam[*](nam Housman from O: hi Vinci.Ψ and Büch.: qui Büch. (1910).) plura, sed illos
  16. defendit numerus iunctaeque umbone phalanges,
  17. magna inter molles concordia, non erit ullum
  18. exemplum in nostro tam detestabile sexu.
  19. Media non lambit Cluviam nec Flora Catullam:
  20. Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque.