Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Orcadas ac minima contentos nocte Britannos;
  2. sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe,
  3. non faciunt illi quos vicimus, et tamen unus
  4. Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis
  5. mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
  6. aspice quid faciant commercia: venerat obses,
  7. hic fiunt homines, nam si mora longior urbem
  8. indulsit[*](induerit Willis, following Nisbet) pueris, non umquam[*](non umquam GLOT Housman: non numquam PUBüch.) derit amator,
  9. mittentur bracae cultelli frena flagellum;
  10. sic praetextatos referunt Artaxata mores.
  1. Quamvis digressu veteris confusus amici
  2. laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
  3. destinet atque unum civem donare Sibyllae.
  4. ianua Baiarum est et gratum litus amoeni
  5. secessus, ego vel Prochytam praepono Suburae;
  6. nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
  7. deterius credas horrere incendia, lapsus
  8. tectorum adsiduos ac mille pericula saevae
  9. urbis et Augusto recitantes mense poetas?
  10. Sed dum tota domus raeda componitur una,