Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- armatum, cum iam tolli vexilla iuberet,
- res memoranda novis annalibus atque recenti
- historia, speculum civilis sarcina belli;
- nimirum summi ducis est occidere Galbam
- et curare cutem; summi constantia civis
- Bebriacis campis spolium[*](spoliumΨO: solium Herwerd. Housman.) adfectare Palati,
- et pressum in faciem[*](faciem Clausen and Willis, so P1, AKLO; facie P2, GHTUZ) digitis extendere panem,
- quod nec in Assyrio pharetrata Samiramis orbe,
- maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina,
- hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae,
- hic turpis[*](turpis PVind.Ψ: turpes TParis.) Cybeles et fracta voce loquendi
- libertas et crine senex fanaticus albo
- sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
- gutturis exemplum conducendusque magister,
- quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam
- more supervacuam cultris abrumpere carnem?
- Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
- cornicini, sive hic recto cantaverat aere;
- signatae tabulae, dictum feliciter, ingens
- cena sedet, gremio iacuit nova nupta mariti.