Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Commoda tractemus primum communia, quorum
  2. haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus
  3. audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec
  4. audeat excussos praetori ostendere dentes
  5. et nigram in facie tumidis livoribus offam
  6. atque oculum medico nil promittente relictum.
  7. Bardaicus iudex datur haec punire volenti
  8. calceus et grandes magna ad subsellia surae
  9. legibus antiquis castrorum et more Camilli
  10. servato, miles ne vallum litiget extra
  11. et procul a signis. ‘iustissima centurionum
  12. cognitio est igitur[*](For the igitur of PΨ Housman reads inquis.) de milite, nec mihi derit
  13. ultio, si iustae defertur causa querellae.’
  14. tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
  15. consensu magno efficiunt curabilis ut sit
  16. vindicta et gravior quam[*](quam PΨ: Büch. (1910) conjectures tum.) iniuria, dignum erit ergo
  17. declamatoris mulino corde Vagelli,
  18. cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
  19. milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe
  20. praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra