Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus,
- in quorum sulcis legiones dentibus anguis
- cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt
- continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.
- ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
- flagrantem late et rapientem cuncta videbis.
- nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
- in cavea magno fremitu leo tollet alumnus,
- nota mathematicis genesis tua, sed grave tardas
- expectare colus; morieris stamine nondum
- abrupto, iam nunc obstas et vota moraris,
- iam torquet iuvenem longa et cervina senectus,
- ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
- composuit; si vis aliam decerpere ficum
- atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,
- sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.’
- Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,
- nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,
- si spectes quanto capitis discrimine constent
- incrementa domus, aerata multus in arca