Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae
- nec iactare iugum vita didicere magistra,
- quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
- perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
- quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
- rari quippe boni: numera, vix sunt totidem quot
- Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
- nona[*](nona. So Ψ and Housman: non FG: P Büch. and Owen have the unmeaning nunc.) aetas agitur peioraque saecula ferri
- temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
- nomen et a nullo posuit natura metallo.
- nos hominum divumque fidem clamore demus
- quanto Facsidium laudat vocalis agentem
- sportula. dic, senior bulla dignissime, nescis
- quas habeat veneres aliena pecunia? nescis
- quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum
- exigis a quoquam ne peieret et putet ullis
- esse aliquod numen templis araeque rubenti?
- quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam
- sumeret agrestem posito diademate falcem
- Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno