Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ponamus nimios gemitus, flagrantior aequo
  2. non debet dolor esse viri nec vulnere maior,
  3. tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
  4. particulam vix ferre potes spumantibus ardens
  5. visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
  6. depositum; stupet haec qui iam post terga reliquit
  7. sexaginta annos Fonteio consule natus?
  8. an nihil in melius tot rerum proficis[*](proficit P: proficis Ψ and Housman.) usu?
  9. Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
  10. victrix fortunae sapientia; ducimus autem
  11. hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae
  12. nec iactare iugum vita didicere magistra,
  13. quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
  14. perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
  15. quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
  16. rari quippe boni: numera, vix sunt totidem quot
  17. Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
  18. nona[*](nona. So Ψ and Housman: non FG: P Büch. and Owen have the unmeaning nunc.) aetas agitur peioraque saecula ferri
  19. temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
  20. nomen et a nullo posuit natura metallo.