Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. atque novercali sedes praelata Lavino
  2. conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
  3. scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen,
  4. et numquam visis triginta clara mamillis.
  5. Tandem intrat positas inclusa per aequora moles
  6. Tyrrhenamque pharon porrectaque brachia rursum
  7. quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt
  8. Italiam; non sic igitur mirabere portus
  9. quos natura dedit, sed trunca puppe magister
  10. interiora petit, Baianae pervia cumbae,
  11. tuti stagna sinus, gaudent ibi vertice raso
  12. garrula securi narrare pericula nautae.
  13. Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes
  14. sertaque delubris et farra inponite cultris
  15. ac mollis ornate focos glaebamque virentem.
  16. iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
  17. inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
  18. accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
  19. hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis
  20. tura dabo atque omnis violae iactabo colores.