Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. alternum puppis latus evertentibus undis,
  2. arbori[*](arbori is Lachmann's conj. for the arboris of the MSS.) incertae, nullam prudentia cani
  3. rectoris cum ferret opem, decidere iactu
  4. coepit cum ventis, imitatus castora, qui se
  5. eunuchum ipse facit cupiens evadere damno
  6. testiculi; adeo medicatum intellegit inguen.
  7. fundite quae mea sunt, dicebat cuncta Catullus,
  8. praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem
  9. purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,
  10. atque alias quarum generosi graminis ipsum
  11. infecit natura pecus, sed et egregius fons
  12. viribus occultis et Baeticus adiuvat aer.
  13. ille nec argentum dubitabat mittere, lances
  14. Parthenio factas, urnae cratera capacem
  15. et dignum sitiente Pholo vel coniuge Fusci;
  16. adde et bascaudas et mille escaria, multum
  17. caelati, biberat quo callidus[*](callidusΨ: pallidus PA.) emptor Olynthi.
  18. sed quis nunc alius qua mundi parte, quis audet
  19. argento praeferre caput rebusque salutem?
  20. non propter vitam faciunt patrimonia quidam,