Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. attonitus nullum conferri posse putaret
  2. naufragium velis ardentibus, omnia fiunt
  3. talia, tam graviter, si quando poetica surgit
  4. tempestas, genus ecce aliud discriminis audi
  5. et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis
  6. eiusdem pars dira quidem, sed cognita multis
  7. et quam votiva testantur fana tabella
  8. plurima; pictores quis nescit ab Iside pasci?
  9. Accidit et nostro similis fortuna Catullo.
  10. cum plenus fluctu medius foret alveus et iam,
  11. alternum puppis latus evertentibus undis,
  12. arbori[*](arbori is Lachmann's conj. for the arboris of the MSS.) incertae, nullam prudentia cani
  13. rectoris cum ferret opem, decidere iactu
  14. coepit cum ventis, imitatus castora, qui se
  15. eunuchum ipse facit cupiens evadere damno
  16. testiculi; adeo medicatum intellegit inguen.
  17. fundite quae mea sunt, dicebat cuncta Catullus,
  18. praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem
  19. purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,
  20. atque alias quarum generosi graminis ipsum