Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Laudo meum civem, nec comparo testamento
- mille rates; nam si Libitinam evaserit aeger,
- delebit tabulas inclusus carcere nassae
- post meritum sane mirandum atque omnia soli
- forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus
- incedet victis rivalibus. ergo vides quam
- grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.
- vivat Pacuvius quaeso vel Nestora totum,
- possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum
- exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo.