Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum
  2. Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras
  3. et cadat ante Lares Gallittae victima sola
  4. tantis digna deis et captatoribus horum.
  5. alter enim, si concedas, mactare vovebit
  6. de grege servorum magna et pulcherrima quaeque
  7. corpora, vel pueris et frontibus ancillarum
  8. inponet vittas, et siqua est nubilis illi
  9. Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
  10. non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
  11. Laudo meum civem, nec comparo testamento
  12. mille rates; nam si Libitinam evaserit aeger,
  13. delebit tabulas inclusus carcere nassae
  14. post meritum sane mirandum atque omnia soli
  15. forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus
  16. incedet victis rivalibus. ergo vides quam
  17. grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.
  18. vivat Pacuvius quaeso vel Nestora totum,
  19. possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum
  20. exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo.