Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Euandrum, venies Tirynthius aut minor illo
  2. hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum,
  3. alter aquis, alter flammis ad sidera missus,
  4. fercula nunc audi nullis ornata macellis.
  5. de Tiburtino veniet pinguissimus agro
  6. haedulus et toto grege mollior, inscius herbae
  7. necdum ausus virgas humilis mordere salicti,
  8. qui plus lactis habet quam sanguinis; et montani
  9. asparagi, posito quos legit vilica fuso;
  10. grandia praeterea tortoque calentia faeno
  11. ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae
  12. parte anni quales fuerant in vitibus uvae,
  13. Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem
  14. aemula Picenis et odoris mala recentis
  15. nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
  16. autumnum et crudi posuere pericula suci.
  17. Haec olim nostri iam luxuriosa senatus
  18. cena fuit; Curius parvo quae legerat horto
  19. ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc
  20. squalidus in magna fastidit compede fossor,