Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- consulibus, spectent iuvenes, quos clamor et audax
- sponsio, quos cultae decet assedisse puellae:
- nostra bibat vernum contracta cuticula solem
- effugiatque togam, iam nunc in balnea salva
- fronte licet vadas, quamquam solida hora supersit
- ad sextam, facere hoc non possis quinque diebus
- continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae
- magna: voluptates commendat rarior usus.