Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. vexatasque comas et vultum auremque calentem.
  2. protinus ante meum quidquid dolet exue limen,
  3. pone domum et servos et quidquid frangitur illis
  4. aut perit, ingratos ante omnia pone sodales.
  5. Interea Megalesiacae spectacula mappae
  6. Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho
  7. praeda caballorum praetor sedet, ac mihi pace
  8. inmensae nimiaeque licet si dicere plebis,
  9. totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem
  10. percutit, eventum viridis quo colligo panni.
  11. nam si deficeret, maestam attonitamque videres
  12. hanc urbem veluti Cannarum in pulvere victis
  13. consulibus, spectent iuvenes, quos clamor et audax
  14. sponsio, quos cultae decet assedisse puellae:
  15. nostra bibat vernum contracta cuticula solem
  16. effugiatque togam, iam nunc in balnea salva
  17. fronte licet vadas, quamquam solida hora supersit
  18. ad sextam, facere hoc non possis quinque diebus
  19. continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae
  20. magna: voluptates commendat rarior usus.