Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis
  2. a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit;
  3. namque una atque eadem est vini patria atque ministri.
  4. Forsitan expectes ut Gaditana canoro
  5. incipiant prurire choro plausuque probatae
  6. ad terram tremulo descendant clune puellae;
  7. spectant hoc nuptae iuxta recubante marito,
  8. quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis,
  9. inritamentum veneris languentis et acres
  10. divitis urticae; maior tamen ista voluptas
  11. alterius sexus: magis ille extenditur, et mox
  12. auribus atque oculis concepta urina movetur.
  13. non capit has nugas humilis domus, audiat ille
  14. testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans
  15. fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur
  16. vocibus obscaenis omnique libidinis arte,
  17. qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;
  18. namque ibi fortunae veniam damus, alea turpis,
  19. turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi
  20. omnia cum faciunt, hilares nitidique vocantur,