Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- numquam animo pretiis opstantibus; interius si
- adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur.
- ergo haut difficile est perituram arcessere summam
- lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
- et quadringentis nummis condire gulosum
- fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.
- refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
- luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
- sumit[*](sumit PSΨ: sumptus Heinrich and Housman), et a censu famam trahit. Illum ego iure
- despiciam, qui scit quanto sublimior Atlans
- omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem
- ignoret quantum ferrata distet ab arca
- sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν
- figendum et memori tractandum pectore, sive
- coniugium quaeras vel sacri in parte senatus
- esse velis; neque enim loricam poscit Achillis
- Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
- ancipitem seu tu magno discrimine causam
- protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,
- orator vehemens an Curtius et Matho buccae.