Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nota urbi et populo contingat principis aurem,
  2. dedecus ille domus sciet ultimus; interea tu
  3. obsequere imperio, si tanti vita dierum
  4. paucorum, quidquid levius meliusve putaris,
  5. praebenda est gladio pulchra haec et candida cervix.
  6. Nil ergo optabunt homines? si consilium vis,
  7. permittes ipsis expendere numinibus quid
  8. conveniat nobis rebusque sit utile nostris,
  9. nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di:
  10. carior est illis homo quam sibi. nos animorum
  11. inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti
  12. coniugium petimus partumque uxoris; at illis
  13. notum qui pueri qualisque futura sit uxor.
  14. ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis
  15. exta et candiduli divina tomacula porci,
  16. orandum est ut sit mens sana in corpore sano;
  17. fortem posce animum mortis terrore carentem,
  18. qui spatium vitae extremum inter munera ponat
  19. naturae, qui ferre queat quoscumque labores,
  20. nesciat irasci, cupiat nihil et potiores