Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Iliadum lacrimas, ut primos edere,planctus
  2. Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,
  3. si foret extinctus diverso tempore, quo non
  4. coeperat audaces Paris aedificare carinas,
  5. longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
  6. eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.
  7. tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
  8. et ruit ante aram summi Iovis ut vetulus bos,
  9. qui domini cultris tenue et miserabile collum
  10. praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.
  11. exitus ille utcumque hominis, sed torva canino
  12. latravit rictu quae post hunc vixerat uxor.
  13. Festino ad nostros et regem transeo Ponti
  14. et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis
  15. respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.
  16. exilium et carcer Minturnarumque paludes
  17. et mendicatus victa Carthagine panis
  18. hinc causas habuere; quid illo cive tulisset
  19. natura in terris, quid Roma beatius umquam,
  20. si circumducto captivorum agmine et omni