Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. haec ego non agitem? sed quid magis Heracleas
  2. aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi
  3. et mare percussum puero fabrumque volantem,
  4. cum leno accipiat moechi bona, si capiendi
  5. ius nullum uxori, doctus spectare lacunar,
  6. doctus et ad calicem vigilanti stertere naso?
  7. cum fas esse putet curam sperare cohortis
  8. qui bona donavit praesepibus et caret omni
  9. maiorum censu, dum pervolat axe citato
  10. Flaminiam puer Automedon? nam lora tenebat
  11. ipse, lacernatae cum se iactaret amicae.
  12. Nonne libet medio ceras inplere capaces
  13. quadrivio, cum iam sexta cervice feratur
  14. hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra
  15. et multum referens de Maecenate supino
  16. signator falsi[*](falsi P: falso Ψ ), qui se lautum atque beatum
  17. exiguis tabulis et gemma fecerit uda?
  18. Occurrit matrona potens, quae molle Calenum
  19. porrectura viro miscet sitiente rubetam
  20. instituitque rudes melior Lucusta propinquas