Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- securus licet Aenean Rutulumque ferocem
- committas, nulli gravis est percussus Achilles
- aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus:
- ense velut stricto quotiens Lucilius ardens
- infremuit, rubet auditor cui frigida mens est
- criminibus, tacita sudant praecordia culpa,
- inde ira[*](ira Housman following AGLO: Büch. reads irae from P.) et lacrimae. tecum prius ergo voluta
- haec animo ante tubas: galeatum sero duelli
- paenitet.’ experiar quid concedatur in illos,
- quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.
- ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
- Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent
- qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt,
- indocti primum, quamquam plena omnia gypso
- Chrysippi invenias; nam perfectissimus horum,
- si quis Aristotelen similem vel Pittacon emit
- et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
- frontis nulla fides; quis enim non vicus abundat
- tristibus obscaenis? castigas turpia, cum sis
- inter Socraticos notissima fossa cinaedos?