Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ego vero, cum illud Ephesii viri summe nobilis verbum cordi haberem, quod profecto ita est πολυμαθίη νόον οὐ διδάσκει, ipse quidem volvendis transeundisque multis admodum voluminibus per omnia semper negotiorum intervalla in quibus furari otium potui exercitus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi quae aut ingenia prompta expeditaque ad honestae eruditionis cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri facilique compendio ducerent aut homines aliis iam vitae negotiis occupatos a turpi certe agrestique rerum atque verborum imperitia vindicarent.

Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam scrupulosa et anxia, vel ex grammatica vel ex dialectica vel etiam ex geometrica, [*](geometrica, ω; geometria, ς (A.L.L. x, p. 240).) quodque erunt

item paucula remotiora super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere, quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia. Non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae virum civiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe indecorum est.

Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tempus voluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere, petitum impetratumque volumus, ut in legendo quae pridem scierint non aspernentur quasi nota invulgataque.

Nam ecquid [*](ecquid, Madvig; et quid, ω.) tam remotum in litteris est quin id tamen complusculi sciant? Et satis hoc blandum est, non esse haec neque in scholis decantata neque in commentariis protrita.

Quae porro nova sibi ignotaque offenderint, aequum esse puto ut sine vano obtrectatu considerent an minutae istae admonitiones et pauxillulae nequaquam tamen sint vel ad alendum studium vescae vel ad oblectandum fovendumque animum frigidae, sed eius seminis generisque sint ex quo facile adolescent aut ingenia hominum vegetiora aut memoria adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior aut delectatio in otio atque in ludo liberalior.

Quae autem parum plana videbuntur aut minus plena in

structaque, petimus, inquam, ut ea non docendi magis quam admonendi gratia scripta existiment et, quasi demonstratione vestigiorum contenti, persequantur ea post, si libebit, vel libris repertis vel magistris.

Quae vero putaverint reprehendenda, his, si audebunt, succenseant, unde ea nos accepimus; sed enim, si [*](si, added by Skutsch.) quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim temere [*](temere, Carrio; tempere, w (tempore R.).) obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus.

Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, percontando, [*](percontando, added by J. F. Gronov; see note 4.) scribendo, commentando, numquam voluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus vigilias vigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant [*](labeant percontando scribendo, ω..) a Noctibus his procul, atque alia sibi oblectamenta quaerant. Vetus adagium est:

  1. Nil cum fidibus graculost, [*](graculos, ω.) nihil cum amaracino sui.

Atque etiam, quo sit quorundam male doctorum hominum scaevitas et invidentia irritatior, mutuabor ex Aristophanae choro anapaesta pauca et quam ille homo festivissimus fabulae suae spectandae legem dedit, eandem ego commentariis his legendis dabo, ut ea ne attingat neve adeat profestum et profanum

vulgus, a ludo musico diversum.

Versus legis datae hi sunt:

  1. Εὐφημεῖν χρὴ κἀξίστασθαι τοῖς ἡμετέροισι χοροῖσιν
  2. Ὅστις ἄπειρος τοιῶνδε λόλων ἢ γνώμῃ μὴ καθαρεύει
  3. Ἢ γενναίων ὄργια Μουσῶν μήτʼ εἶδεν μήτʼ ἐχόρευσεν,
  4. Τούτοις αὐδῶ, καὖθις ἀπαυδῶ, καὖις τὸ ρρίτον μάλʼ ἀπαυδῶ
  5. Ἐξίστασθαι μύσταισι χοροις, ὑμεῖς δʼ ἀνεγείρετε μολπὴν
  6. Καὶ παννυχίδας τὰς ἡμετέρας, αἳ τῇδε πρέπουσιν ἑορτῇ.

Volumina commentariorum ad hunc diem viginti iam facta sunt.