Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente versis in mares 160
Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis; verbaque Hieroclis philosophi quibus decreta Epicuri insectatus est 168
Verbum quod est ab ago frequentativum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum 170
De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die; deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus 172
Necessum esse qui multa habeat multis indigere; deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia 174
Quis modus sit vertendi verba in Graecis sententiis; deque his Homeri versibus quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est 174
Quod Annaeus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinavit 182
De Valerio Corvino; et unde Corvinus 184
De verbis quae in utramque partem significatione adversa et reciproca dicuntur 186
Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli provocantis pugnam depinxit 194
Quod idem Quadrigarius huius facies patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus 198
De genere controversiae quod Graece ἄπορον appellatur 204
Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti quod ἀντίστρεφον Graeci dicunt 208
Tertium ne consul an tertio dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos scriberet, quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit 212
Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandaverit 216