Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod Annaeus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinavit 182

De Valerio Corvino; et unde Corvinus 184

De verbis quae in utramque partem significatione adversa et reciproca dicuntur 186

Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli provocantis pugnam depinxit 194

Quod idem Quadrigarius huius facies patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus 198

De genere controversiae quod Graece ἄπορον appellatur 204

Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti quod ἀντίστρεφον Graeci dicunt 208

Tertium ne consul an tertio dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos scriberet, quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit 212

Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandaverit 216

Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis 218

Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positiva esse, sed naturalia 228

Avarus simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio videtur 230

Multam dictam esse ab aedilibus plebei Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius 230

Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rodanum, sicuti M. Varronem memini scribere 232

Inter ignominias militares quibus milites exercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis 234

Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit, qlineque earnm instrllctionum suit vocabula 234

Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum hoc digito gestaverint qui est in manu sinistra minimo proximus 236

Verbum mature quid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum inproprie utitur; atque inibi, quod praecox declinatum praecocis faciat, non praecoquis 238