Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quoad vivetquoad que morietur cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis 84
Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus; quaesitumque utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit 86
Quem in modum respondent Chrysippus adversum eos qui providentiam consistere negaverunt 90
Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituent e esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit 94
Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente invisitatae longitudinis 100
Quid idem Tubero novae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capta litteris mandaverit; quid etiam Tuditanus super eodem Regulo scripserit 100
Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit 102
Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit 106
De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii Fratrum Arvalium 110
Notata quaedam de rege Alexandro et de P.Scipione memoratu digna 112
Locus exemptus ex Annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae 116
Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus philosophus hortari adulescentes suos solitus ad philosophiam naviter sectandam 118
Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium gravitatis dignitatisque vitae ducentia 120
Quod neque testamentum, sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque sacellum, sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum, alterum a sacro imminutum 122
De quaestiunculis apud Taurum philosophum in convivio agitatis, quae sympoticae vocantur 124
Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium 126
De verbo quiesco, an e littera corripi an produci debeat 130
Verbum deprecor a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius verbi exemplisque veterum scriptorum 132
Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque numerus fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicis 138
Hesterna noctu rectene an cum vitio dicatur et quaenam super istis verbis grammatica traditio sit; item quod decemviri in Xll. Tabulis nox pro noctu dixerunt 142