Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Neque levitatem neque nequitiam ea significatione esse qua in volgi sermonibus dicuntur 50

De tunicis chiridotis; quod earum usum P. Africanus Sulpicio Gallo obiecit 56

Quem classicum dicat M. Cato, quem infra classem. 58

De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati missi sunt 60

Quam severe moribus maiorum in fures vindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaevola super eo quod servandum datum commodatumve esset 62

Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae Περὶ Ἐδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit 64

Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de significatione vocabuli quod est obnoxius; deque eius vocis origine 66

De observata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia; atque inibi de decem captivis, quos Romam Hannibal deiurio ab his accepto legavit 74

Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis verbis relata 76

Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e versu suo Nolam et posuit oram; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum 80

Quoad vivetquoad que morietur cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis 84

Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus; quaesitumque utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit 86

Quem in modum respondent Chrysippus adversum eos qui providentiam consistere negaverunt 90

Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituent e esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit 94

Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente invisitatae longitudinis 100

Quid idem Tubero novae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capta litteris mandaverit; quid etiam Tuditanus super eodem Regulo scripserit 100

Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit 102

Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit 106

De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii Fratrum Arvalium 110

Notata quaedam de rege Alexandro et de P.Scipione memoratu digna 112