Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quaesitum atque tractatum quam ob causam Sallustius avaritiam dixerit non animum modo virilem, sed corpus quoque ipsum effeminare . . 234

Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postve eam nata sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere quae a marito non iure se usurpavisset, quod rationem civilis anni non habuerit. 238

De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promise verae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus in pistrino et Naevius in carcere fabulas scriptitarint 244

Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit --- 252

Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter --- 252

De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur --- 254

Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; verbaque ex Originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici virtutem cum Spartano Leonida aequiperat --- 254

Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum, a Q. Claudio scriptore historiarum in memorial datae --- 260

Quis et cuiusmodi fuerit qui in proverbio fertur equus Seianus; et qualis color equorum sit qui

spadices vocantur; deque istius vocablli ratione --- 262

Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus animadversa, de qua M. Varro in Hebdomadibus disserit copiose --- 266