Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso quod Cicero observaverat . . 166

Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii complusculi servitutem servierunt --- 170

Rescire verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem --- 172

Quae volgo dicuntur vivaria, id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris De Re Rustica dixerit --- 176

Super eo sidere quod Graeci ἅμαξαν, nos septentriones vocamus; ac de utriusque vocabuli ratione et origine --- 178

De vento Iapyge deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus --- 182

Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est --- 192

De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis --- 202

Quid Graeci ἀναλογίαν quid contra ἀνωμαλίαν vocent --- 208

Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color spadix cuiusmodi sit . 210

Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium --- 218

Non esse compertum cui deo rem divinam fieri oporteat, cum terra movet --- 220

Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis --- 222

Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque --- 228

Quaesitum atque tractatum quam ob causam Sallustius avaritiam dixerit non animum modo virilem, sed corpus quoque ipsum effeminare . . 234

Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postve eam nata sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere quae a marito non iure se usurpavisset, quod rationem civilis anni non habuerit. 238